Seventy-Two Easy Epigrams of Martial

  1
Petit Gemellus núptiás Marónillae
et cupit et ínstat et precátur et dónat.
Adeóne pulchra est? Immo foedius níl est.
Quid ergo in illá petitur et placet? Tussit.

  2
Sunt bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala plúra
   quae legis híc: aliter nón fit, Avíte, liber.

  3
Nón amo té, Sabidí, nec possum dícere quáré:
   hoc tantum possum dícere, non amo té.

  4
Quem recitás meus est, ó Fídentíne, libellus:
   sed male cum recitás, incipit esse tuus.

  5
Ámissum nón flet cum sóla est Gellia pátrem,
   sí quis adest iustae prósiliunt lacrimae.
non lúget quisquis laudárí, Gellia, quaerit,
   ille dolet véré quí sine teste dolet.

  6
Núper erat medicus, nunc est vespillo Diaulus:
   quod vespillo facit, fécerat et medicus.

  7
Bella es, nóvimus, et puella, vérum est,
et dívés, quis enim potest negáre?
sed cum té nimium, Fabulla, laudás,
nec dívés neque bella nec puella es.

  8
Ut recitem tibi nostra rogás epigrammata. Nóló.
   nón audíre, Celer, sed recitáre cupís.

  9
Nullus in urbe fuit tótá quí tangere vellet
   uxórem grátís, Caeciliáne, tuam,
dum licuit: sed nunc positís custódibus ingéns
   turba futútórum est: ingeniósus homo es.

10
Dímidium dónáre Linó quam crédere tótum
   quí mávolt, mávolt perdere dímidium.

11
Sexte, nihil débés, níl débés, Sexte, fatémur.
   débet enim, sí quis solvere, Sexte, potest.

12
Carmina Paulus emit, recitat sua carmina Paulus.
   nam quod emás possís iúre vocáre tuum.

13
Quod querulum spírat, quod acerbum Naevia tussit,
   inque tuós mittit spúta subinde sinús,
iam té rem factam, Bíthynice, crédis habére?
   Errás: blandítur Naevia, nón moritur.

14
Uxórem nóló Telesínam dúcere: quáré?
   moecha est. sed puerís dat Telesína. voló.

15
Pexátus pulchré rídés mea, Zóīle, tríta.
   sunt haec tríta quidem, Zóīle, sed mea sunt.

16
Abscísá servum quid fígis, Pontice, linguá?
   nescís tú populum, quod tacet ille, loquí?

17
'Tháīda Quintus amat.' 'Quam Tháīda?' 'Tháīda luscam.'
   únum oculum Tháīs nón habet, ille duós.

18
Versiculós in mé narrátur scríbere Cinna.
   Nón scríbit, cúius carmina némo legit.

19
Auriculam Marió graviter míráris olére.
   Tú facis hoc: garrís, Nestor, in auriculam.

20
Volt, non volt dare Galla mihí, nec dícere possum,
   quod volt et non volt, quid sibi Galla velit.

21
Et voltú poteram tuó carére
et colló manibusque crúribusque
et mammís natibusque clúnibusque,
et, né singula persequí labórem,
tótá té poteram, Chloé, carére.

22
Dé nulló quererís, nullí maledícis, Apící:
   rúmor ait linguae té tamen esse malae.

23
Nullí, Tháī, negás, sed sí té nón pudet istud,
   hoc saltem pudeat, Tháī, negáre nihil.

24
Galla, negá: satiátur amor nisi gaudia torquent:
   sed nólí nimium, Galla, negáre diu.

25
Nullós esse deós, ináne caelum
adfirmat Segius: probatque, quod sé
factum, dum negat haec, videt beátum.

26
Tú Sétína quidem semper vel Massica pónis,
   Pápyle, sed rúmor tam bona vína negat:
díceris hác factus caelebs quater esse lagóná.
   Nec puto nec crédó, Pápyle, nec sitió.

27
Nihil Ammiáno praeter áridam restem
moriéns relíquit ultimís pater cérís.
fierí putáret posse quis, Marullíne,
ut Ammiánus mortuum patrem nóllet?

28
Nós bibimus vitró, tú murrá, Pontice. Quáré?
   Pródat perspicuus né duo vína calix.

29
Languébam: sed tú comitátus prótinus ad mé
   vénisti centum, Symmache, discipulís.
centum mé tetigére manús Aquilóne gelátae:
   non habuí febrem, Symmache, nunc habeó.

30
Tháīs habet nigrós, niveós Laecánia dentés.
   quae ratió est? émptós haec habet, illa suós.

31
Saepe salútátus numquam prior ipse salútás:
   síc eris? Aeternum, Pontiliáne, valé.

32
Quae légis causá nupsit tibi Laelia, Quinte,
   uxórem potes hanc dícere légitimam.

33
Nón dónem tibi cur meós libellós
órantí totiéns et exigentí
mírárís, Theodóre? Magna causa est:
dónés té mihi né tuós libellós.

34
Semper pauper eris, sí pauper es, Aemiliáne.
   dantur opés nullís nunc nisi dívitibus.

35
Insequeris, fugió; fugis, insequor; haec mihi mens est:
   velle tuum nóló, Dindyme, nolle voló.

36
Uxórem, Charidéme, tuam scís ipse sinisque
   á medicó futuí: vís sine febre morí.

37
Laudat, amat, cantat nostrós mea Róma libellós,
   méque sinús omnés, mé manus omnis habet.
Ecce rubet quídam, pallet, stupet, oscitat, ódit.
   hoc volo: nunc nóbís carmina nostra placent.

38
Cúr nón mitto meós tibi, Pontiliáne, libellós?
   Né mihi tú mittás, Pontiliáne, tuós.

39
Aera domí nón sunt, superest hoc, Régule, sólum
   ut tua vendámus múnera: numquid emis?

40
Nón cénat sine apró noster, Tite, Caeciliánus.
   bellum cónvívam Caeciliánus habet.

41
Unguentum fuerat, quod onyx modo parva gerébat:
   olfécit postquam Pápylus, ecce, garum est.

42
Omnia, Castor, emis: síc fíet ut omnia vendás.

43
Mório dictus erat: vígintí mílibus émí.
   redde mihí nummós, Gargiliáne: sapit.

44
Pauper vidérí Cinna vult; et est pauper.

45
Múnera quí tibi dat locuplétí, Gaure, seníque,
   sí sapis et sentís, hoc tibi ait: 'Morere.'

46
Cum sítis similés parésque vítá,
uxor pessima, pessimus marítus,
míror nón bene cónveníre vóbís.

47
Mírárís veterés, Vacerra, sólós
nec laudás nisi mortuós poetás.
Ignoscás petimus, Vacerra: tantí
nón est, ut placeam tibí, períre.

48
Inscrípsit tumulís septem sceleráta virórum
   sé fécísse Chloé. Quid pote simplicius?

49
Núbere vís Priscó: nón míror, Paula; sapistí.
   dúcere té nón vult Priscus: et ille sapit.

50
Laudás balnea versibus trecentís
cénántis bene Ponticí, Sabelle.
vís cénáre, Sabelle, nón lavárí.

51
Sit tibi terra levis mollíque tegáris haréná,
   né tua nón possint éruere ossa canés.

52
Tinctís múrice vestibus quod omní
et nocte útitur et dié Philaenis,
non est ambitiósa nec superba:
délectátur odóre, nón colóre.

53
Lector et audítor nostrós probat, Aule, libellós,
   sed quídam exáctós esse poéta negat.
nón nimium cúró: nam cénae fercula nostrae
   málim convívís quam placuisse cocís.

54
Lége nimis dúrá cónvívam scríbere versús
   cógis, Stella? 'Licet scríbere nempe malós.'

55
Clínicus Héródés trullam subduxerat aegró:
   déprensus dixit 'Stulte, quid ergo bibis?'

56
Núbere Paula cupit nóbís, ego dúcere Paulam
   nólo: anus est. Vellem, si magis esset anus.

57
Mensás, Óle, bonás pónis, sed pónis opertás.
   Rídiculum est: possum síc ego habére bonás.

58
Argentí libram mittébás; facta selibra est,
   sed piperis. Tantí nón emo, Sexte, piper.

59
Múlio vígintí vénit modo mílibus, Aule.
   mírárís pretium tam grave? surdus erat.

60
Lesbia sé iúrat grátís numquam esse futútam.
   Vérum est. Cum futuí vult, numeráre solet.

61
Níl mihi dás vívus; dícis post fáta datúrum.
   Sí non es stultus, scís, Maro, quid cupiam.

62
Mentítur quí té vitiósum, Zóīle, dícit.
   nón vitiósus homo es, Zóīle, sed vitium.

63
úná nocte quater possum: sed quattuor annís
   sí possum, peream, té Telesilla semel.

64
Tanta tibi est animí probitás órisque, Safróní,
   ut mírer fierí té potuísse patrem.

65
Habet Áfricánus míliens, tamen captat.
   Fortúna multís dat nimis, satis nullí.

66
Omnia prómittis cum tótá nocte bibístí;
   máne nihil praestás. Pollio, máne bibe.

67
Quáré nón habeat, Fabulle, quaeris
uxórem Themisón? Habet sorórem.

68
Dentibus atque comís - nec té pudet - úteris émptís.
   quid faciés oculó, Laelia? nón emitur.

69
Nón est, Tucca, satis quod es gulósus:
et dící cupis et cupis vidérí.

70
Difficilis facilis, iúcundus acerbus es ídem:
   nec técum possum vívere nec sine té.

71
Hérédem tibi mé, Catulle, dícis.
nón crédam, nisi légeró, Catulle.

72
Né laudet dignós, laudat Callistratus omnés.
   cui malus est némó, quis bonus esse potest?