CLAVDII CLAVDIANI
EPIGRAMMATA
 
I. Scoptica
 
  De Birro Castoreo   C. M. 10 (92)
 
  Nominis umbra manet ueteris; nam dicere birrum,
      si Castor iuret, castoreum nequeo.
  sex emptus solidis! quid sit, iam scire potestis:
      si mihi nulla fides, credite uel pretio.
 
  In Podagricum qui carmina sua non stare dicebat   C. M. 13 (79)
 
  Quae tibi cum pedibus ratio? quid carmina culpas?
      scandere qui nescis, uersiculos laceras?
  ‘claudicat hic uersus, haec’ inquis ‘syllaba nutat’,
      atque nihil prorsus stare putas, podager.
 
  In Curetium 1   C. M. 43 (65)
 
  Fallaces uitreo stellas conponere mundo   1 palantes C ||
      et uaga Saturni sidera saepe queri
  uenturumque Iouem paucis promittere nummis
      Cureti genitor nouerat Vranius.
5   in prolem dilata ruunt periuria patris   5 delata Heinsius ||
      et poenam merito filius ore luit;
  nam spurcos auidae lambit meretricis hiatus,
      consumens luxu flagitiisque domum,
  et quas fallacis collegit lingua parentis,   9-10 et . . . refundit ] ut . . . refundat Buecheler ||
10       has eadem nati lingua refundit opes. 10 eadem ] tandem Buecheler ||
 
  In Curetium 2   C. M. 44 (66)
 
  Si tua, Cureti, penitus cognoscere quaeris
      sidera, patre tuo certius ipse loquar.
  quod furis, aduersi dedit inclementia Martis;
      quod procul a Musis, debilis Arcas erat;
5   quod turpem pateris iam cano podice morbum,
      femineis signis Luna Venusque fuit;   6 fuit O ] tulit Jeep : facit Buecheler : iubent Mommsen ||
  adtriuit Saturnus opes. hoc prorsus in uno
      haereo: quae cunnum lambere causa facit?   8 facit C ] fuit C, Buecheler ||
 
 
 
II. Mirabilia uel potius Inania
 
  De Crystallo cui aqua inerat 1   C. M. 33 (56)
 
  Possedit glacies naturae signa prioris
      et fit parte lapis, frigora parte negat.
  sollers lusit hiemps, inperfectoque rigore
      nobilior uiuis gemma tumescit aquis.
 
  De Crystallo cui aqua inerat 2   C. M. 34 (57)
 
  Lymphae, quae tegitis cognato carcere lymphas,
      et quae nunc estis quaeque fuistis aquae,
  quod uos ingenium uinxit? qua frigoris arte   3 uinxit C, Scaliger : iunxit C ||
      torpuit et maduit prodigiosa silex?
5   quis tepor inclusus securas uindicat undas?
      interior glacies quo liquefacta Noto?
  gemma quibus claustris arcano mobilis aestu
      uel concreta fuit uel resoluta gelu?
 
  De Crystallo cui aqua inerat 3   C. M. 35 (58)
 
  Solibus indomitum glacies Alpina rigorem
      sumebat nimio iam pretiosa gelu
  nec potuit toto mentiri corpore gemmam,
      sed medio mansit proditor orbe latex.
5   auctus honos; liquidi crescunt miracula saxi,
      et conseruatae plus meruistis aquae.
 
  De Crystallo cui aqua inerat 4   C. M. 36 (59)
 
  Aspice porrectam splendenti fragmine uenam,
      qua trahitur limes lucidiore gelu.
  hic nullum Borean nec brumam sentit opacus
      umor, sed uarias itque reditque uias.
5   non illum constrinxit hiems, non Sirius hausit,
      aetatis spatium non tenuauit edax.   6 nec tenuabit Barthius : non tenuauit O ||
 
  De Crystallo cui aqua inerat 5   C. M. 37 (60)
 
  Clauditur immunis conuexo tegmine riuus
      duratisque uagus fons operitur aquis.
  nonne uides propriis ut spumet gemma lacunis   3 properis Heinsius ||
      et refluos ducant pocula uiua sinus
5   udaque pingatur radiis obstantibus Iris,
      secretas hiemes sollicitante die?
  mira silex mirusque latex! et flumina uincit
      et lapides merito, quod fluit et lapis est.
 
  De Crystallo cui aqua inerat 6   C. M. 38 (62)
 
  Dum crustalla puer contingere lucida gaudet   1 lucida Heinsius : lubrica uel rubrica uel lurida C ||
      et gelidum tenero pollice uersat onus,
  uidit perspicuo deprensas marmore lymphas,
      dura quibus solis parcere nouit hiems,
5   et siccum relegens labris sitientibus orbem
      inrita quaesitis oscula fixit aquis.
 
  De Crystallo cui aqua inerat 7   C. M. 39 (62)
 
  Marmoreum ne sperne globum: spectacula transit
      regia nec rubro uilior iste mari.
  informis glacies, saxum rude, nulla figurae
      gratia, sed raras inter habetur opes.   4 caras Heinsius ||
 
 
 
III. Miscellanea
 
  De Quadriga marmorea   C. M. 7 (87)
 
  Quis dedit innumeros uno de marmore uultus?
  surgit in aurigam currus, paribusque lupatis
  unanimi frenantur equi: quos forma diremit,
  materies cognata tenet discrimine nullo.
5   uir redit in currum; ducuntur ab axe iugales;
  ex alio se quisque facit. quae tanta potestas?
  una silex tot membra ligat ductusque per artem
  mons patiens ferri uarios mutatur in artus.
 
  De Mulabus Gallicis   C. M. 18 (51)
 
  Aspice morigeras Rhodani torrentis alumnas
      imperio nexas imperioque uagas,
  dissona quam uarios flectant ad murmura cursus
      et certas adeant uoce regente uias.
5   quamuis quaeque sibi nullis discurrat habenis
      et pateant duro libera colla iugo,   6 pateant ] careant Jeep ||
  ceu constricta tamen seruit patiensque laborum
      barbaricos docili concipit aure sonos.
  absentis longinqua ualent praecepta magistri   9 abstantis Mommsen ||
10       frenorumque uicem lingua uirilis agit.
  haec procul angustat sparsas spargitque coactas;
      haec sistit rapidas, haec properare facit.
  laeua iubet? laeuo deducunt limite gressum.
      mutauit strepitum? dexteriora petunt.
15   nec uinclis famulae nec libertate feroces,
      exutae laqueis, sub dicione tamen. 16 tamen ] manent Hall ||
  incessuque pares et fuluis pellibus hirtae
      esseda concordes multisonora trahunt.
  miraris si uoce feras pacauerit Orpheus,
20       cum pronas pecudes Gallica uerba regant?
 
  Descriptio Armenti   C. M. 4 (54)
 
  Non tales quondam species tulit armentorum
      tellus tergemino subdita Geryonoe.
  non tales, Clitumne, lauas in gurgite tauros,
      Tarpeio referunt quos pia uota Ioui.
5   non talis Tyrias sparsisse iuuencus harenas
      dicitur, optatum quando reuexit onus.
  non Cretaeus ager nec amati conscia tauri
      Cnosos nec similes pauerit Ida feros.
  ipse et dispariles monstro commissus in artus,
10       qui crimen matris prodidit ore nouo,
  Cres puer hand talem potuisset reddere formam,
      praestarent totum si fera membra patrem.
 
  De Polycasta et Perdice   C. M. 8 (69)
 
  Quid non saeuus Amor flammarum numine cogat?
      sanguinis affectu mater amare timet.
  pectore dum niueo miserum tenet anxia nutrix,
      inlicitos ignes iam fouet ipsa parens.
5   ultrices pharetras tandem depone, Cupido.
      consule iam Venerem: forsan et ipsa dolet.
 
  In Sepulchrum speciosae   C. M. 11 (91)
 
  Pulchris stare diu Parcarum lege negatur.
      magna repente ruunt; summa cadunt subito.
  hic formosa iacet, Veneris sortita figuram,
      egregiumque decus inuidiam meruit.
 
  De Balneis Quintianis quae in uia posita erant   C. M. 12 (84)
 
  Fontibus in liquidis paulum requiesce, uiator,
      atque tuum rursus care refectus iter.
  lympharum dominum nimium miraberis, hospes,
      inter dura uiae balnea qui posuit.
 
  Ad Maximum   C. M. 14 (82)
 
  Dulcia dona mihi semper tu, Maxime, mittis,
      et, quidquid mittis, mella putare decet.
 
  De Paupere amante 1   C. M. 15 (89)
 
  Paupertas me saeua domat dirusque Cupido:
      sed toleranda fames, non tolerandus amor.
 
  De Paupere amante 2   C. M. 16 (90)
 
  Esuriens pauper telis incendor amoris.
      inter utrumque malum deligo pauperiem.
 
  De Apro et leone   C. M. 42 (53)
 
  Toruus aper fuluusque leo coiere superbis
      uiribus, hic saeta saeuior, ille iuba.
  hunc Mars, hunc laudat Cybele. dominatur uterque    
      montibus; Herculeus sudor uterque fuit.
 
 
 
IV. Christianum
 
  De Saluatore   C. M. 32 (95)
 
  Christe potens rerum, redeuntis conditor aeui,
  uox summi sensusque dei, quem fudit ab alta
  mente pater tantique dedit consortia regni,
  inpia qui nostrae domuisti crimina uitae
5   passus corporea mundi uestire figura
  adfarique palam populos hominemque fateri,
  quemque utero inclusum Mariae mox numine uiso
  uirginei timuere sinus, innuptaque mater
  arcano stupuit conpleri uiscera partu,
10   auctorem paritura suum (mortalia corda
  artificem texere poli, mundique repertor
  pars fuit humani generis, latuitque sub uno
  pectore, qui totum late conplectitur orbem,
  et qui non spatiis terrae, non aequoris unda,
15   non capitur caelo, paruos confluxit in artus);
  quin et supplicii nomen nexusque subisti
  ut nos subriperes leto mortemque fugares
  morte tua, mox aetherias euectus in auras
  purgata repetens laetum tellure parentem:
20   Augustum foueas, festis ut saepe diebus
  annua sinceri celebret ieiunia sacri.
 
 
 
V. Frustula
 
  De Locusta   C. M. 24 (83)
 
  Horret apex capitis; medio fera lumina surgunt
  uertice; cognatus dorso durescit amictus.
  armauit natura cutem †dumique rubentes
  cuspidibus paruis multos acuere †rubores.
 
  Descriptio Portus Zmyrnensis   C. M. 2 (85)
 
  Vrbs in conspectu montana cacumina uelat
  tranquillo praetenta mari. ducentia portum
  cornua pacatas remouent Aquilonibus undas.
  hic exarmatum terris cingentibus aequor
5   clauditur et placidam discit seruare quietem.
 
  ‘Est in secessu longo locus’   C. M. 5 (86)
 
  Est procul ingenti regio summota recessu,
  insula qua resides fluctus mitescere cogit
  in longum producta latus, fractasque per undas
  ardua tranquillo curuantur bracchia portu.
 
  ‘Rimanti telum ira facit’   C. M. 6 (78)
 
  In iaculum quodcumque gerit dementia mutat.
  omnibus armatur rabies. pro cuspide ferri
  cuncta uolant, dum dextra ferox in uulnera saeuit.
  pro telo geritur quidquid suggesserit ira.
 
  De Lanario (Fragmentum)   C. M. 52a
 
  Sordidus ex umeris nodo dependet amictus
 
  (Fragmentum)   C. M. 52b
 
  Exercentur equis et colla comantia pectunt
§